VENENUM

VENENUM
VENENUM
an quod cito per venas eat; an quasi belenum, ex βέλεμνον, seu βελένιον telum, quod tela olim venenô inficere (unde Toxici notio) consueverint? dictum: Sicut periculum et contagium, olim non, uti nunc dicitur, pro malo tantum dictum est, A. Gellius, l. 12. c. 9. Hinc Caius, l. 4. ad Leg. XII. Tabb. sive l. 236. de V. S. Qui Venenum dicit, adicere debet, utrum malum an vonum. Nam et Medicamenta Venena sunt: quia eô nomine omne continetur, quod adhibitum Naturam eius, cuii adhibitum esset, mutat: cum id, quod nos Venenum appellamus, GRaeci φάρμακον dicunt. Apud illos quoque tam medicamenta, quam quae nocent, hôc nomine continentur. Unde adiectione alterius nominis distinctio fit. Admonet nos summus apud cos Poetarum, Homerus; nam sic ait, Od. δ. v. 230.
Φάρμακα πολλὰ μὲν ἐςθλὰ, μεμιγμένα, πολλὰ δὲ λυγρὰ.
Hodie vero, quod iam de suo aevo dixit Gellius, id quod nocet, solum notat. Istiusmodi Venenum publicum, quô sontes perimerent, Massilienses quondam habuisse, legimus apud Valerium Maxim. ubi de corum Institutis, l. 2. c. 6. ex. 7. Venenum cicutâ temperatum in ea Civitate publice custoditur; quod datur ei, qui causas Sexcentis (id enim Senatus eius nomen est) exhibuit, propter quas mors illi sit expetenda: Cognitione virili, bene volentiâ temperatâ, quae neque egredi vitâ temere patitur, et sapienter excedere cupienti celerem fati viam praebet; ut vel adversâ, vel prosperâ nimis usis Fortunâ (utraque enim finiendi spiritus, illa ne perseveret, haec ne destituat, rationem praebet) comprobatô exitu terminetur, ex. 8. Quam consuetudinem Massiliensium, non in Gallia ortam, sed e Graecia translatam inde existimo, quod illam etiam in Insul. Caeo servari animadverti etc. Nempe Venenum illud cicutae sucus erat, quem Massilienses, qui Graecorum erant Colonia, e Graecia, ubi is vere letalis, comportari curabant, atque apud Magistratum publicum asservabant, ad necem sontibus inferendam. In Graecia autem, Athenis inprimis, id moris erat, non quidem sic ut custodiretur id Venenum publice, quemadmodum Massiliae, sed tamen, ut publice cicutae sucus, exsiccatus ad Solem et in pastillos redactus, terendos inque vino dissolutos exhibendos morituris, publice a Sepalasiariis venderetur. Unde Plin. l. 25. c. 13. Cicutae venenum est publica Atheniensium poena invisa; ad multa tamen usus non omittendi. Et quid notius Socratis cicutâ? Teri autem a Carnifice, et a damnatis emi solebat, uti discimus ex Plut. in Phocione, Quum Tuditus in carcere cicutam cerneret teri, questus est et deploravit calamitatem suam etc. Et paulo post, Ubi biberuni iam omnes, defecit Venenum et Carnifex aliud negavit se triturum, nisi duodecim drachmae essent sibi numeratae, quanti denarii pondus veniebat. Quum intercederet mora et tempus traheretur, Phocion, accersito quôdam amicô, ait, An ne gratis quidem mori Athenis liceret, petiitque ut Carnisici illud aeris daret. Necabat vero Cicuta sanguinem spissando. Plin. l. 25. c. 13. Sucus exprimitur soliis floribusque, tunc enim maxime tempestivus est: Semine tritô expressus et Sole densatus in pastillos necat, sanguinem spissando: et mox, maxima vis natae Susis Parthorum: Mox Laconicae, Creticae, Asiaticae. In Graecia vero Megaricae, dein Atucae. Expressius Dioscorides, l. 4. c. 74. Cicutae letale venenum est, suaque vi refrigeratoria necat. Remedio est vini meraculi potus. Sucus exprimitur contusis cacuminibus, priusquam semina et comae siccescant: qui Sole densatur in pastillos. Multus ad medendi rationem usus est aridi. Et mox, Cicuta pota vertiginem excitat oculis caliginem offundit, ita ut ne minimum cernatur, singultus ciet, mentem tur bat, extrempt artus gelantur: denique convulsi, suppresô arteriae spiritu, strangulantur. Ad quae loca vide Marthiolum, ad l. 4. Dioscorid. c. cit. et Fortun. Licetum, de Gemnus Annularibus, Schem. 57. c. 171. et seqq. ubi de Cicutae viribus egregie disserens, quare in Graecia Susisque nata necem afferat, non item in solo Italico vel Gallicano, fuse docet. Cum multa de Veneno alia possent addi, contentus ero unicam attulisse historiam Veneni solô halitu nocentis, ex Barclaii Euphormione, c. 9. ubi de Praefecto Turcico Urbis Aleppi sermo est: Quô in praefecturam missô, cum alius, maioribus donis sollicitatâ Optimatum fide, priori iuberetur succedere; Praeses longâ et multiplici pompâ hunc exceptum in aedes deduxit, ibique inter insidiosae liberalitatis blandimenta evolvit Fatale strophiolum (nocentissimâ tabe perunctum) aurô sericôque distinctum. Laetus hospes suae moris instrumentum
adspexit; Inde ad cenam itum: Primô vero mane novus Praeses, inspirato per strophioli auram veneno impar, iacuit in strato exanimis, nec tam repentini casus aliis causa, quam illis, qui incautum peremer ant, patuit. Peractê facinore Veneficus Praeses Constantinopolim literis destinatis, imperium prorogari petit et obrinet etc. Principes quô pactô sibi a Veneno cavere debeant, docet Forstnerus, Not. in Tacitum. Vide etiam supra aliquid, voce Ova. Hinc Venenati, apud Ael. Spartian. Pescennio Nigro, c. 12. Amavit de Principibus Augustum, Vespasianum etc. reliquos foeneos vel venenatos vocans: homines sunt perniciosi, et pestiferi, in humani generis exitium nati. De quibus agens Lactantius, l. 5. c. 5. citat Virgilianum illud, l. 1. Georg. v. 129.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Praedarique lupos iussit ——
Vide Salmas. ad Spartiani locum: uti de antidoto adversus omnia venena optimo, supra ubi de Pica Brasiliae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Venēnum — (lat.), Gift …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Venēnum — (lat.), Gift; venenös, giftig …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Venenum — Ve|ne|num 〈[ve ] n.; s, ne|na; Med.〉 Gift [lat.] * * * Venenum   [v ; lateinisch »Saft«, »kleiner Trank«, »Gift«] das, s/...na, fachsprachliche Bezeichnung für Gift …   Universal-Lexikon

  • Venenum — Vene̱num [aus lat. venenum = Saft; kleiner Trank; Gift] s; s, ...na: Gift …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Venenum — Ve|ne|num das; s, ...na <aus gleichbed. lat. venenum> Gift (Med.) …   Das große Fremdwörterbuch

  • Venenum — Ve|ne|num 〈[ve ] n.; Gen.: s, Pl.: ne|na; Med.〉 Gift [Etym.: lat.] …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • PHARICUM Venenum — apud Interpretem Nicandri Ι῾ςτορε̑ι δε Πραξαγόρας κληθῆναι αὐτὸ ἀπὸ Φαρικοῦ τινὸς Κρητὸς τοῦ ἐξευρόντος αὐτὸ, Narrat autem Praxagoras, vocari illud a Pharico quodam Cretensi, inventore suo: Phariatum dicitur Athenaeo l. 3. cum Medico seu Medeae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Color venenum — Color venenum, s. Farbenanstriche, Beseitigung derselben …   Lexikon der gesamten Technik

  • in cauda venenum — [inkodavenenɔm] ❖ ♦ Proverbe latin (signifiant « dans la queue le venin », par allus. au venin que renferme la queue du scorpion) que l on applique à une lettre, à un discours, etc. qui, après un début inoffensif, s achève sur un trait malicieux… …   Encyclopédie Universelle

  • in cauda venenum — in càu·da ve·nè·num loc.avv., lat. CO riferito alle difficoltà finali di un progetto oppure a un attacco, una polemica che appare solamente alla fine di un discorso, di uno scritto Contrari: dulcis in fundo. {{line}} {{/line}} ETIMO: lat. in… …   Dizionario italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”